SALUTANDI Patronos ritus

SALUTANDI Patronos ritus
SALUTANDI Patronos ritus
apud Romanos, memorabilis. Nempe Salutatores Romae passim divitum et potentiorum limina obibant et matutinum Ave (haec enim salutatoria vox erat) portabant. Martialis l. 1. Epigr. 56. v. 6.
Et matutinum portat ineptus, Ave.
Eorum statio vestibuium fuit. A Gellius l. 4. c. 1. In vestibulo aediunt Palatinarum omnis fere ordinum multitudo, opperientes salutationem Cae saris, constiterant. Sed et Salutatoriorum cubicunlorum meminit Plin. l. 15. c. 11. Omnia iam, (cotoneorum genera) et virorum salutatoriis cubiculis inclusa. simulacris noctium consciis imposita. Ubi cubicula sic vocari, in quibus divitem e dormitorio suo predeuntem communis salutabat amicus, illaque imaginibus variis ornata fuisse, ait Dalechampius. Vide Casaub. ad Sueton. p. 70. Horâ antelucanâ; et quidem potentiores horâ primâ, vel secundâ matutinâ, salutabantur, utidem Poeta alibi indigitat. Hinc Iuvenal. Sut. 5. v. 19.
----- Habet Trebius propter quod vumpere sonnum
Debeat, et ligulas dimittere, sollicitus, ne
Tota salutatrix iam Turba peregerit orbem
Sideribus dubiis, aut illô tempore, quô se
Frigida circumagunt pigri Serraca Bootae.
Vestis, Toga: Idem Poeta Sat. 3. v. 126.
Quod porro officium, (ne nobis blandiar,) aut quod
Pauperis hic meritum: si curet nocte togatus
Currere?
Praemium, cena recta, vel sportula, sive pecunia vel obsonium, quae pro salutationis officio distribui solebant, de quibus saepe iocantem adi Martialem: Hinc iterum Iuvenal. Sat. 3. v. 183.
------ -- --- ------ Omnia Romae
Cum pretio: quid das, ut Cossum allquando salutes?
Ut te respiciat clausô Veiento libellô?
Numerus ingens: Virg. Georgic. l. 2. v. 461.
------ Ingentem soribus domus alta superbis
Mane salutantum totis vomit aedibus undam.
Cui turbae praefuit aliquis, saltem in aedibus Caesarum, Officii curator, in marmore veteri dictus: hôc enim nomine officiosa illa salutandi ratio insignitur apud Auctores. Hinc apud Phaedrum l. 1. sab. 30. v. 4.
Asellus Apro cum venisset obvius,
Salve, inquit, Frater. Ille indignans repudiat
Officium.
Et Aristippus, apud Horatium l. 1. Ep. 17. v. 21.
Officium facio. ------ ------
Gallice, ie fay ma cour aux grands, etc. Vide supra in voce Officiosi. Principum autem salutationes aliquid adorationis admixtum habuêre. Sueton. in Vitellio c. 2. Idem miri in adulando ingenii, primus C. Caesarem adorari, ut Deum, instituit: cum reversus ex Syria non aliter adire ausus esset, quam capite velatô circumvertensque, dein procumbens. Gestus. enim habitusque Deos adorantium is erat, ut velatô capite, dextrâ manu labris admotâ, priore digitô, in erectum pollicem residente, corpus dextroversum circumagerent, ut ex Lucretio l. 5. Macrobio Saturnal. l. 1. c. 8. Plut. Quaest. Rom. 10. Appuleio Miles. l. 4. Minutio Felice, aliis, liquet. Quem religiosum salutandi morem, cum Diocletianus Imperator quoque admisisset, mansit is ex parte et sub insecutis Principibus. Vide quae supra diximus in voce Mater, it. Osculum; namque haec non olim solum, sed et hodie, inter amicitiae ac salutationis indicia: nec non ubi de Adorandi ritu, et phrasi Purpuram adorare: infra verbo Videre. Et haec quidem paene publica fuit Salutatio, illa privata, quam apud Sueton. c. 4. Galba Sulpicius exoletam alibi, in domo sua obstinatissime retinuit; ut liberti servique bis die frcquenter adessent, ac mane salvere, vespere valere sibi singuli dicerent. Communis salutationis inter aequales sollemnem formulam fuisse, Ave Frater, ex loc. Phaedri cit. liquet: alias nomine quemque propriô compellârunt. Petitores vero seu Candidati civium quemcumque honestiore vocabulô, Patris, Fratris, Patroni, compellare solebant. Post puerperium feliciter transactum, gaudium et salutatio, inter amicos et clientes, his verbis peragebatur, Hodie nate salve, apud A. Gellium l. 12. c. 1. et Plautum Pseudolo, Act. 1. Sc. 3. ab Oriente aad Romanos delatô more; quam gratulationem prout quis ad publicum bonum, vel damnum natus videbatur, variabant. Sternutanres genu flexo salutari fuisse solitos, testatur Athenaeus Dipnosoph. l. 2. c. 27. apud Graecos videl. qui sternutamenta aliquid divinitatis habere crededant: Latinis ea inter minimae dignitatis omina reponentibus, Plin. l. 2. c. 7. lidem Gradci hospites ad epulum invitatos, si pueri essent, osculi genere, quod χύτραν vocavôre (cum nempe arreptis utrinque auribus illos osculabantur) si provectiores, osculô manuum et amplexu exceptos salutabantt, verbô τίμιε, i. e. vir honeste. Unde Euripides in Suppl.
------ Ο῝ς εὐτυχήσει, τίμιος γεραίρεται.
Hebraei itidem salute defungebantur, usi tum verbis, rum gestibus. Verba erant, Dominus tecum: Item Benedicat tibi. Iedova, Ruth. c. 2. v. 4. Quae posterior formula adeo usitata fuit, ut benedicere, pluribus in locis Scripturae, salutare significet. Vide 2. Regum c. 4. v. 29. et Tertullianum adv. Marcionitas l. 6. Aliquando dicebant: Paxtecum, Pax super te; Abi in pace, Matthaei c. 10. v. 12. 13. Vide supra Pax vobis. Gestus fuêre, corporis inclinatio, imo prostratio, pedum deosculatio, Lucae c. 7. v. 38. communiter, vulgare osculum, Exod. c. 18. v. 7. et Gen. c. 45. v. 15. quod Apostolo 1. Cor. c. 16. v. 20. dicitur Osculum sanctum, 1. Petri c. 5. v. 14. Osculum charitatis: Tertulliano Oscutum patis. Vide Drusium ad loca diffic. Exod. c. 12. Nec mortui suâ salutatione carebant: Postquam enim Praefica, exsequiis perfectis, novissimum verbum illud, Ilicet, altâ voce pronuntiâsset; qui comitari funus erant, domum abituri, extremum vale eodem sono, inclamabant, hoc modô: Vale, vale, vale, nos te ordine, quô natura permiserit, sequemur. Quo de more Varro Logist. loquens, Ideo, inquit, mortuis Salve et Vale dicitur: non quod valere et salvi esse possint, sed quod ab his recedamus, cos, numquam visuri, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”